라틴어 문장 검색

invicem moechos anus arrogantis flebis in solo levis angiportu Thracio bacchante magis sub inter- lunia vento, cum tibi flagrans amor et libido, quae solet matres furiare equorum, saeviet circa iecur ulcerosum non sine questu, laeta quod pubes hedera virenti gaudeat pulla magis atque myrto, aridas frondes hiemis sodali dedicet Euro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 254)
gerit et aures immanitate barrinas, quarum fistulam biforem pellis ulcerosa circumvenit saxeis nodis et tofosis umore verrucis per marginem curvum protuberantibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 6:1)
Si aliquid ad inchoandam gratiam compendii posteris tribuit necessitudo praemissa seniorum, ego quoque ad apostolatus tui notitiam pleniorem cum praerogativa domesticae familiaritatis accedo, nam sic te familiae meae validissimum in Christo semper patronum fuisse reminiscor, ut amicitias tuas non tam expetendas mihi quam repetendas putem, his adicitur, quod indignissimo mihi impositum sacerdotalis nomen officii confligere me ad precum vestrarum praesidia compellit, ut adhuc ulcerosae conscientiae nimis hiulca vulnera vestro saltim cicatricentur oratu.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Fonteio salutem 1:1)
cum Aegypto et Aethiopiae exitium comminatur, utique in omnem gentem peccatricem praeiudicat.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 2:12)
Sic omnis gens peccatrix Aegyptus et Aethiopia a specie ad genus, quemadmodum etiam omne spectaculum concilium impiorum a genere ad speciem.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 2:13)
Unde non multo post acrior gentem peccatricem ultio diri sceleris secuta est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIV. 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION